Liber Regum Tertius*

Caput 16: Versus 6

In Thersa regna.RAB.Sex annos fecit in Thersa, reliquos autem in civitate, quae Semeron appellatur, a Graecis vero Samaria. Hic nominavit eam Semeron a Semer priore domino, et est metropolis regni, et postea omnis regio ab eo Samaria appellatur, quae nunc Sebaste vocatur, ubi ossa beati Joannis Baptistae quiescunt.
(* Traductions européennes)